- EXUVIAE
- EXUVIAEproprie serpentum superficies. Solin. de scytale serpente c. 27. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponit.Graecis τὸ γῆρας et σῦφαρ, ut apud Hesych. videre est. Unde et γῆρας χελωνῶν, exuviae testudinum, et Latinis vett. suber, quod pellem et exteriorem corticem designat. A Graeco ενδύνειν, quod absolute de serpentibus, sed et de lacertis ac testudinibus, usurpat Philosophus, quum corium exuunt. Salmas. ad Solin. p. 340. Vide quoque infra Vernatio. Inde ad quadrupedia, et feras, vox traducta: quarum in venatu captarum, si nobiliores essent, exnviae memoriae ergo Diis suspendebantur, De leone Stat. Theb. l. 9. v. 195.---------- seu iam sub culmine fixusExcubat, antiquo seu pendet gloria luco.De apris, idem ibid. v. 589.---------- Hîc arcus et fessa reponere telaArmaque curva Suum, et vacuorum terga Leonum,Figere, et ingentes aequantia cornua silvas,Vix ramis locus: agrestes adeo omnia cinguntExuviae etc.Quae tholis lapsae, inter infelicissima habebantur prodigia. Stat. l. 4. v. 333/Mirabar cur templa mihi tremuisse DianaeNuper, et inferior vultu Dea visa, sacrisqueExuviae cecidere tholis ----------Aliquando vice clypeorum adhibebantur, uti de Cadmo leonis tergo serpentem illum immanem sustinente, apud Ovid. de alio, aprugnâ pelle contra quadraginta sex hominum tela, et gladios se tuente, apud eundem Stat. legimus l. 2. v. 583.Corripuit, tergoque et vertice tegmine notoSeptus, et hostili propugnans pectora parmâqua de re vide Animadversionem Barthii add. l. Eaedem porro victoribus praemia dabantur, in iis hospites honoratissimi excipiebantur, a Regibus Heroibusque indutui habebantur, tantâ huius gestaminis olim aestimatione, ut Aetolos et Acarnanes de exuviis apri Calydonii, Thesdiades item et Oeneum meleagrum de spoliis suis bello quoque decertrasse legamus. Vide plura in hanc rem apud Car. Paschal. Coron. l. 9. c. 25. ut et infra in voce Spolia. Alia notio vocis est, apud Tertullian. de Pallio c. 4. Pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis, superque omnes apices et titulos: ubi σεβαςτὸν ἔνδυμα illâ denotatur. Augustum, de Diis, Exuviae et pepli Deorum ornamenta, et Pepli quidem Dearum: ut peplus Minervae, peplus Iunionis Deae Caelestis, apud Trebell. Exuviae Deorum Dearumue communes. Festus, Tnesa, vehiculum argenteum, quo Exuviae Deorum ludicris Circensibus in Circum ad pulvinar vehebantur. Apuleius Iovis exuvias, Milesiar. 11. etc. Salmas. ad Tertullian. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.